Scusate mi serve la traduzione di queste due versioni entro domanii D:
1_ Caesar popularium partibus favebat, tamen societatem fecit cum Pompeio, nobilitatis fautore, et cum Crasso, viro humili genere natus sed admodum divite, qui imperium maxime appetebat: sic primus triumviratus ortus est. Caesar, postquam Pompeii Crassique auxilio consul creatus est, ut etiam militarem gloriam adipisceretur, ad Galliam profectus est, ubi cum Gallis Germanisque, qui trans Rhenum flumen incolebant, conflixit atque multas eorum tribus profligavit aut in deditionem accepit. Propter has victorias Caesar, etsi Romā aberat, consulatum iterum petivit, sed senatus, Pompeii hortatu, ut is exercitum dimitteret Romamque rediret, imperavit. Tum horrendum acerbumque bellum civile exarsit. Nam Caesar, ut senatui parēret, ex Gallia in Italiam rediit sed, ut Pompeii iniuriam ulcisceretur, exercitum non dimisit et cum legionibus suis Rubiconem flumen transiit Romamque contendit. Tum Pompeius cum consulibus et universo senatu urbem relīquit, Brundisium confūgit atque Brundisio in Graeciam. Itaque Romae Caesar rerum potitus est et, dictator factus, Pompeium in Graeciam insecutus est, ubi apud Pharsālum eius exercitum fudit, Pompeius, ut se servaret, ex acie effugit et Alexandrīam apud Ptoloemaeum, Aegypti regem, confugit.
2_ Mytilenis, postquam mortuus est Myrsilus, crudelis ac perditus tyrannus, Pittacus, vir integer ac prudens, qui coniurationi contra eum praefuerat, totius populi assensu rerum potitus est. Et non immerito Pittacus in numero septem sapientium ab antiquis existimatus est, quod is numquam suos cives omnibus eorum bonis exuit, ut se locupletaret, numquam in eos saevit, sed semper cum iis civiliter egit, nec umquam, ut sibi honores maiores quam ceteris magistratibus tribuerentur, voluit. Postquam rem publicam restituit, Pittacus sponte se dominatu abdicavit et ad philosophiam se applicavit. Cum Mytilenenses, ut gratiam suam ei significarent, multa iugera agri ei muneri dare voluerunt: <<Nolite, vos oro>> -inquit- <<id mihi dare quod multi volunt sed habēre non possunt. Ego igitur eius agri, quem mihi donare cupitis, tantum centum iugera accipiam, quae meam moderationem vestramque benevolentiam testentur>>. Nam parva exiguaque munera diutina sunt, magna praetiosaque autem saepe eripi possunt.