Mi aiutate con la traduzione di questa versione modificata di "Ulisse si finge pazzo per non partire per troia".Mi servirebbe entro stasera grazie a chi mi aiuterà.
Apud veteres scriptores legimus Ulixem in Aulidem, ubi omnes Graeciae principes convenerant, cupientes inde contra Troiam bellum movere,non venisse.Statuerat enim bello non interesse, quod ab oracolo cognoverat se tantum post viginti annos domum remeaturum esse.Cum igitur legati, ab Agamennone missi, Ithacam venerunt, ut eum ad bellum ducerent, Ulixes simulavit se dementem esse. Narrant enim legatos invenisse eum in agro arantem et salem spargentem in sulcos pro seminibus, et postquam eum interrogaverunt, (narrant) Ulixem inanibus verbis eis respondisse. Is legationis, eius simulationem statim patefecit : nam Telemachum, Ulixis filiolum infantem, ante aratrum deposuit statimque Ulixes, ne illum vomere interficeret, aratrum deflexit. Quare omnes intellexerunt eum compotem sui esse. Tunc negare non potuit se amentiam simulavisse, promisitque se quam primum ad bellum cum eterica Graeciae principibus venturum esse.
Grazie in aniticipo :o