Buonsera a tutti... è tutto il giorno che cerco di fare queste due versioni ma non riesco proprio a farle... potreste darmi una mano? ve ne sarei immensamente grato..
1 Se l'anima è immortale, non importa il luogo della sepoltura
Socrates, cum iam cicutam bibisset ac periturus esset, a Critone discipulo rogatus ubi et quomodo sepeliri vellet, respondit: <<Saepe de immortalitate animi disputavimus sad vero operam maem frustra consumpsi: tibi enim non persuasi me hinc avolaturum (esse) neque quicquam mei hic mansurum (esse)>>.
Quo responso socrates ostendit se de corporis sepultura minime sollicitum esse.
Diogenes autem iussit se post mortem proici inhumatum; tum amici: <<Num volucribus ac feris te proiciemus?>>. <<Bcillum - inquit Diogenes - apud me ponite, quocum feras avesque a meo corpore amovere possim>>. <<Quomodo poteris, - respondent illi - si post mortem nihil senties?>>. Tum Diogenes: <<Quomodo igitur mihi nihil sentienti animalium laniatus obesse poterit?>>.
Anaxagoras, qui philosophiam Lampsaci docebat, olim a discipulis rogatus est velletne post mortem Clazomenas, patriam suam, ferri. << Necesse non est;- inquit- undique enim ed inferos tantundem viae est>>.
2 Integrità morale di Timerlano
Insigne abstinentiae exemplum Tamerlanus, totius paene Orientis rex, ostendit. Nam, cum iter per Syriam faceret, ad eum adductus est pauper arator qui agellum suum arans ingens vas eureum, nummis aureis appletum, invenerat. Cum omnes, nobiles, qui regem comitabantur, adfiemarent legem esse us thesauri sub terra latentes regis bona putarentur, tunc rex iussit agricolam ad se vas nummosque deferre. Statim agricola Tamerlano paruit et, cum iam putabat se thesaurum inventum retinere non posse, rex ex astantibus quaesivit quis vas invenisset et num imago, in nummis impressa, sua an patris sui esset. Cum illi respondissent Romanorum imperatoris effigem esse, rex: <<Ergo- inquit- si hic thesaurus nec meus est nec maiorum meorum fuit, eum aratori qui eum unvenut relinquamus!>>. Sic pauper agricola, repente dives factus, maximis gratiis regi actis, cum thesauro suo abiit.