Quantcast
Channel: StudentVille.it - Forum
Viewing all articles
Browse latest Browse all 844

Un provvidenziale acquazzone nel deserto di Curzio Rufo. Qualcuno me la traduce ?:)

$
0
0
Alexander, cum ex asia in Aegyptum exercitum traduxisset,ad Nilum flumen pervenit atque usque ad Mareotin (= Mareotide) paludem descendit, ubi legati Cyrenensium, pacem petentes, ei dona praebuerunt. Ille, donis acceptis, amicitiam suam pollicitus, iter per loca deserta pergit, ut ad Hammonis templum, in nemore (=in un oasi) situm, perveniret atque Iovis oraculum consuleret. Primo er sequenti die tolerabilis fuit itineris labor, quoniam alexandri exercitus nondum in vastam nudamque deserti solitudinem ingressus erat. Sed tertio die campi alto sabulo obruti terrorem militibus incusserunt: nulla arbor videbatur, iam aqua carebat et in arida terra nullus fons erat. Praeterea sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant hominum ora. Milites, desperatione affecti, ab incepto desistere volebant (= volevano), sed Alexander, sua fortuna confisus, iter pergere iussit. Repente, sive deorum munere sive casu, nubes solem condiderunt et ingens imber militibus, aestu sitique defatigatis, magnum solacium praebuit.

Viewing all articles
Browse latest Browse all 844

Trending Articles