Quantcast
Channel: StudentVille.it - Forum
Viewing all articles
Browse latest Browse all 844

Aiutoo Urgente! LE PRIME IMPRESE MILITARI DI CARTAGINE I

$
0
0
Mago, Carthaginiensium imperator, cum primus disciplina militari imperium Poenorum condidisset viresque civitatis re militari et virtute firmavisset, de vita decessit. Reliquit duos filios,
Hasdrubalem et Hamilcarem, qui ("che", "i quali", sogg.) per vestigia paternae virtutis decurrerunt et magnitudini patris successerunt. Tunc Carthago Sardiniae bellum intulit; adversus Afros quoque Carthaginiensium duces dimicaverunt. Sed Afrorum sicut causaiusta, ita et
fortuna secunda fuit, bellumque solutione pecuniae, non armis Poeni finiverunt. In Sardinia quoque Hasdrubal graviter vulneratus ("ferito") imperium Hamilcari fratri tradidit et statim post interiit ("morì"), cum immatura mors tanti viri publicum luctum civitatis excitaret.
Hostibus quoque creverunt animi, veluti ("come se") cum duce vires Poenorum cecidissent. Itaque Siciliae populi propter adsiduas Carthaginiensium iniurias ad Leonidam, fratrem regis
Spartanorum, concurrerunt et grave bellum contra Poenos concitaverunt in quo ("durante la quale") et diu et varia victoria pugnaverunt.

GRAZIE MILLE A TUTTI IN ANTICIPO!!

Viewing all articles
Browse latest Browse all 844

Trending Articles