"Gallus olim cum gallinis timidisque anseribus et aliis areae animalibus sub stabuli tecto quiescebat nocturno tempore. ante stabulum, quia fame cruciabatur et iam pullorum carnem praegustabat, vulpes reptabat, dolosae calliditatis animal:"Nuntius vobis (=x voi)" inqiut "etcunctis areae animalibus venio: inimucitiae inter animalia ex Iovis praecepto in perpetuum desinent. Numquam funestae flagrabunt lites canum et leporum, inimicitiae mustelarum et avium, simultates inter mures et feles. Neque in mari innoxii pisces cetos delphinosque timebunt nec in montium iugig cervi a leonum faucibus effugient nec in caleo insidias palumbis parabunt accipitrum ungues. Oves inter lupos securae dormient, a bubus cum pantheris amicitia sancietur nec armenta umquam venenatos angues metuene. Iam vates toto terrarum orbe novam auream aetatem canunt. Ergo nos (noi) quoque foedus amicitiae icemus: immo portas stabuli vestri aperitote et meum foederispignus accipitote". At gallus, quod vulpis insidias animadvertebat, sic breviter respondebat:"Amice, etia canem invoca, qui (=che, pron rel nom sing m) apud ovile semper vigilat et celeriter perveniet: amicitiae inter nos testis erit". Tum vulpes:" Fortasse-inquit-canibus pax animalium nondum nota est"; deinde per tenebrarum silentium ad silvas sicco ore reverit."
↧